Ovid Amores 1 AS text
Poem 1
arma gravi numero violentaque bella parabam
edere, materia conveniente modis.
par erat inferior versus: risisse Cupido
dicitur atque unum surripuisse pedem.
'quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iuris?
Pieridum vates, non tua turba sumus.
quid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae,
ventilet accensas flava Minerva faces?
quis probet in silvis Cererem regnare iugosis,
lege pharetratae virginis arva coli?
crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum
instruat, Aoniam Marte movente lyram?
sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna;
cur opus adfectas, ambitiose, novum?
an, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe?
vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est?
cum bene surrexit versu nova pagina primo,
attenuat nervos proximus ille meos;
nec mihi materia est numeris levioribus apta,
aut puer aut longas compta puella comas.'
questus eram, pharetra cum protinus ille soluta
legit in exitium spicula facta meum,
lunavitque genu sinuosum fortiter arcum,
'quod' que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!'
me miserum! Certas habuit puer ille sagittas.
uror, et in vacuo pectore regnat amor.
sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat:
ferrea cum vestris bella valete modis!
cingere litorea flaventia tempora myrto,
musa, per undenos emodulanda pedes!
Poem 4
vir tuus est epulas nobis aditurus easdem -
ultima cena tuo sit, precor, illa viro!
ergo ego dilectam tantum conviva puellam
adspiciam? tangi quem iuvet, alter erit,
alteriusque sinus apte subiecta fovebis?
iniciet collo, cum volet, ille manum?
desino mirari, posito quod candida vino
Atracis ambiguos traxit in arma viros.
nec mihi silva domus, nec equo mea membra cohaerent -
vix a te videor posse tenere manus!
quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris
da mea nec tepidis verba ferenda Notis!
ante veni, quam vir - nec quid, si veneris ante,
possit agi video; sed tamen ante veni.
cum premet ille torum, vultu comes ipsa modesto
ibis, ut accumbas - clam mihi tange pedem!
me specta nutusque meos vultumque loquacem;
excipe furtivas et refer ipsa notas.
verba superciliis sine voce loquentia dicam;
verba leges digitis, verba notata mero.
cum tibi succurret Veneris lascivia nostrae,
purpureas tenero pollice tange genas.
si quid erit, de me tacita quod mente queraris,
pendeat extrema mollis ab aure manus.
cum tibi, quae faciam, mea lux, dicamve, placebunt,
versetur digitis anulus usque tuis.
tange manu mensam, tangunt quo more precantes,
optabis merito cum mala multa viro.
quod tibi miscuerit, sapias, bibat ipse, iubeto;
tu puerum leviter posce, quod ipsa voles.
quae tu reddideris ego primus pocula sumam,
et, qua tu biberis, hac ego parte bibam.
si tibi forte dabit, quod praegustaverit ipse,
reice libatos illius ore cibos.
nec premat inpositis sinito tua colla lacertis,
mite nec in rigido pectore pone caput;
nec sinus admittat digitos habilesve papillae;
oscula praecipue nulla dedisse velis!
oscula si dederis, fiam manifestus amator
et dicam 'mea sunt!' iniciamque manum.
haec tamen adspiciam, sed quae bene pallia celant,
illa mihi caeci causa timoris erunt.
nec femori committe femur nec crure cohaere
nec tenerum duro cum pede iunge pedem.
multa miser timeo, quia feci multa proterve,
exemplique metu torqueor, ecce, mei.
saepe mihi dominaeque meae properata voluptas
veste sub iniecta dulce peregit opus.
hoc tu non facies; sed, ne fecisse puteris,
conscia de tergo pallia deme tuo.
vir bibat usque roga - precibus tamen oscula desint! -
dumque bibit, furtim si potes, adde merum.
si bene conpositus somno vinoque iacebit,
consilium nobis resque locusque dabunt.
cum surges abitura domum, surgemus et omnes,
in medium turbae fac memor agmen eas.
agmine me invenies aut invenieris in illo:
quidquid ibi poteris tangere, tange, mei.
me miserum! monui, paucas quod prosit in horas;
separor a domina nocte iubente mea.
nocte vir includet, lacrimis ego maestus obortis,
qua licet, ad saevas prosequar usque fores.
oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet:
quod mihi das furtim, iure coacta dabis.
verum invita dato - potes hoc - similisque coactae;
blanditiae taceant, sitque maligna Venus.
si mea vota valent, illum quoque ne iuvet, opto;
si minus, at certe te iuvet inde nihil.
sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur,
cras mihi constanti voce dedisse nega!
Poem 6
ianitor - indignum! - dura religate catena,
difficilem moto cardine pande forem!
quod precor, exiguum est - aditu fac ianua parvo
obliquum capiat semiadaperta latus.
longus amor tales corpus tenuavit in usus
aptaque subducto pondere membra dedit.
ille per excubias custodum leniter ire
monstrat: inoffensos derigit ille pedes.
at quondam noctem simulacraque vana timebam;
mirabar, tenebris quisquis iturus erat.
risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido
et leviter 'fies tu quoque fortis' ait.
nec mora, venit amor - non umbras nocte volantis,
non timeo strictas in mea fata manus.
te nimium lentum timeo, tibi blandior uni;
tu, me quo possis perdere, fulmen habes.
adspice - uti videas, inmitia claustra relaxa -
uda sit ut lacrimis ianua facta meis!
certe ego, cum posita stares ad verbera veste,
ad dominam pro te verba tremente tuli.
ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam -
heu facinus! - pro me nunc valet illa parum?
redde vicem meritis! grato licet esse quod optas.
tempora noctis eunt; excute poste seram!
excute! sic, inquam, longa relevere catena,
nec tibi perpetuo serva bibatur aqua!
ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis,
roboribus duris ianua fulta riget.
urbibus obsessis clausae munimina portae
prosunt; in media pace quid arma times?
quid facies hosti, qui sic excludis amantem?
tempora noctis eunt; excute poste seram!
non ego militibus venio comitatus et armis;
solus eram, si non saevus adesset amor.
hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum;
ante vel a membris dividar ipse meis.
ergo Amor et modicum circa mea tempora vinum
mecum est et madidis lapsa corona comis.
arma quis haec timeat? quis non eat obvius illis?
tempora noctis eunt; excute poste seram!
lentus es: an somnus, qui te male perdat, amantis
verba dat in ventos aure repulsa tua?
at, memini, primo, cum te celare volebam,
pervigil in mediae sidera noctis eras.
forsitan et tecum tua nunc requiescit amica -
heu, melior quanto sors tua sorte mea!
dummodo sic, in me durae transite catenae!
tempora noctis eunt; excute poste seram!
fallimur, an verso sonuerunt cardine postes,
raucaque concussae signa dedere fores?
fallimur, inpulsa est animoso ianua vento.
ei mihi, quam longe spem tulit aura meam!
si satis es raptae, Borea, memor Orithyiae,
huc ades et surdas flamine tunde foris!
urbe silent tota, vitreoque madentia rore
tempora noctis eunt; excute poste seram!
aut ego iam ferroque ignique paratior ipse,
quem face sustineo, tecta superba petam.
nox et Amor vinumque nihil moderabile suadent;
illa pudore vacat, Liber Amorque metu.
omnia consumpsi, nec te precibusque minisque
movimus, o foribus durior ipse tuis.
non te formosae decuit servare puellae
limina, sollicito carcere dignus eras.
iamque pruinosus molitur Lucifer axes,
inque suum miseros excitat ales opus.
at tu, non laetis detracta corona capillis,
dura super tota limina nocte iace!
tu dominae, cum te proiectam mane videbit,
temporis absumpti tam male testis eris.
qualiscumque vale sentique abeuntis honorem;
lente nec admisso turpis amante, vale!
vos quoque, crudeles rigido cum limine postes
duraque conservae ligna, valete, fores!
Poem 11
colligere incertos et in ordine ponere crines
docta neque ancillas inter habenda Nape,
inque ministeriis furtivae cognita noctis
utilis et dandis ingeniosa notis
saepe venire ad me dubitantem hortata Corinnam,
saepe laboranti fida reperta mihi -
accipe et ad dominam peraratas mane tabellas
perfer et obstantes sedula pelle moras!
nec silicum venae nec durum in pectore ferrum,
nec tibi simplicitas ordine maior adest.
credibile est et te sensisse Cupidinis arcus -
in me militiae signa tuere tuae!
si quaeret quid agam, spe noctis vivere dices;
cetera fert blanda cera notata manu.
dum loquor, hora fugit. vacuae bene redde tabellas,
verum continuo fac tamen illa legat.
adspicias oculos mando frontemque legentis;
et tacito vultu scire futura licet.
nec mora, perlectis rescribat multa, iubeto;
odi, cum late splendida cera vacat.
conprimat ordinibus versus, oculosque moretur
margine in extremo littera rasa meos.
quid digitos opus est graphio lassare tenendo?
hoc habeat scriptum tota tabella 'veni!'
non ego victrices lauro redimire tabellas
nec Veneris media ponere in aede morer.
subscribam: 'Veneri fidas sibi Naso ministras
dedicat, at nuper vile fuistis acer.'
Poem 12
flete meos casus - tristes rediere tabellae
infelix hodie littera posse negat.
omina sunt aliquid; modo cum discedere vellet,
ad limen digitos restitit icta nape.
missa foras iterum limen transire memento
cautius atque alte sobria ferre pedem!
ite hinc, difficiles, funebria ligna, tabellae,
tuque, negaturis cera referta notis! -
quam, puto, de longae collectam flore cicutae
melle sub infami Corsica misit apis.
at tamquam minio penitus medicata rubebas -
ille color vere sanguinolentus erat.
proiectae triviis iaceatis, inutile lignum,
vosque rotae frangat praetereuntis onus!
illum etiam, qui vos ex arbore vertit in usum,
convincam puras non habuisse manus.
praebuit illa arbor misero suspendia collo,
carnifici diras praebuit illa cruces;
illa dedit turpes raucis bubonibus umbras,
vulturis in ramis et strigis ova tulit.
his ego commisi nostros insanus amores
molliaque ad dominam verba ferenda dedi?
aptius hae capiant vadimonia garrula cerae,
quas aliquis duro cognitor ore legat;
inter ephemeridas melius tabulasque iacerent,
in quibus absumptas fleret avarus opes.
ergo ego vos rebus duplices pro nomine sensi.
auspicii numerus non erat ipse boni.
quid precer iratus, nisi vos cariosa senectus
rodat, et inmundo cera sit alba sit
Poem 15
quid mihi Livor edax, ignavos obicis annos,
ingeniique vocas carmen inertis opus;
non me more patrum, dum strenua sustinet aetas,
praemia militiae pulverulenta sequi ,
nec me verbosas leges ediscere nec me
ingrato vocem prostituisse foro?
mortale est, quod quaeris, opus. mihi fama perennis
quaeritur, in toto semper ut orbe canar.
vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide,
dum rapidas Simois in mare volvet aquas;
vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit,
dum cadet incurva falce resecta Ceres.
Battiades semper toto cantabitur orbe;
quamvis ingenio non valet, arte valet.
nulla Sophocleo veniet iactura cothurno;
cum sole et luna semper Aratus erit;
dum fallax servus, durus pater, inproba lena
vivent et meretrix blanda, Menandros erit;
Ennius arte carens animosique Accius oris
casurum nullo tempore nomen habent.
Varronem primamque ratem quae nesciet aetas,
aureaque Aesonio terga petita duci?
carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti,
exitio terras cum dabit una dies;
Tityrus et segetes Aeneiaque arma legentur,
Roma triumphati dum caput orbis erit;
donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,
discentur numeri, culte Tibulle, tui;
Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois,
et sua cum Gallo nota Lycoris erit.
ergo, cum silices, cum dens patientis aratri
depereant aevo, carmina morte carent.
cedant carminibus reges regumque triumphi,
cedat et auriferi ripa benigna Tagi!
vilia miretur vulgus; mihi flavus Apollo
pocula Castalia plena ministret aqua,
sustineamque coma metuentem frigora myrtum,
atque a sollicito multus amante legar!
pascitur in vivis Livor; post fata quiescit,
cum suus ex merito quemque tuetur honos.
ergo etiam cum me supremus adederit ignis,
vivam, parsque mei multa superstes erit.